- PAULUS Jovius
- PAULUS JoviusHistoricus scriptis celebris, sed qui venalem calamum Thuano l. 11. habere videtur. Comô Longobardus, primo Medicinam fecit, dein Episcopus Nucerinus a Clemente VII. factus, huius nihilominus, cum Comensem Episcopatum impetrare non posset, avaritiam passim perstringit. A Francisco I. annuâ pensione honoratus est, sed post huius mortem, a Connestabile Montmorantio illâ privatus, l. 31. histor. acriter in hunc invehitur: multum gratiae, multum odio dans. Obiit An. 69. aetat. a nato Christo 1552. Florentiae: Mediceae familiae encomiastes. Historia eius constat libris 45. quae desinit in A. C. 1544. Idem scripsit Elogia Virorum Illustr. tractatum de imaginibus symbolicis, aliaque complura, quae in Elogiis, Teisserii Part. I. habes. Plura apud Osorium Histor. Portugall. Bodinum Methodo, c. 4. H. Stephanum de Infid. L. Graecae Mag. Lipsium Not in l. 1. c. 9. Polit. etc. Eius Epitaphium:Hic iacet heu! Iovius Romanae gloria linguae,Par cui non Crispus, non Patavinus erat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.